- BLAVIA
- BLAVIAoppid. et arx munitissima Galliae Aquitanicae ad Garumnam fluv. in agro Burdigal. Aufsonius ep. 10. v. 16.Fert militarem ad Blaulam.Hîc relinquere coguntur bellica tormenta, qui Burdigalam navigant. Ausonius autem Blaviam militarem cognominat, quod praesidium militum haberet, ut etiamnum habet. Est enim monti imposita Garumnae imminenti, paulo infra confluentes eius et Duranii, ita ut maximum flumen habeat in potestate. Aethicus in itinere a Burdigala Augustodunum Blavutum vocat, et inter Burdigalam ac Tamnum ponit, a Burdigala 19. a Tamno 16. milibus distans. In eius codicibus nunc Blavutum, nunc Blautum reperiri ait Surita; Blavium Simlerus, quod melius est. Tabula Peutingeriana, inter Burdegalam similiter et Tamnum castrum hoc ponit, sed Blaviam sincerô nomine appellat. Gregorius, in libro de Gloria Confessorum, locutus de Severino utbis Burdegalensis Episcopo et Patrono, statim subicit haec verba: Habetur in hoc territorio (i. e. territorio Burdigalensi) et S. Romanus Presbyter, quem S. Martinus sepulturae locavit. Est autem sepulchrum eius contiguum Blaviensi castello super litus amnis Garonnae. Qurbus verbis castellum Blaviense agro Burdigalensi sive Biturigibus Viviscis adscribit, non Santonibus. Charibertum Regem in Blavia castello, in Bastilica S. Romani se. pultum esse, Gesta veterum Francorum et Aimoinus tradidêre: ex quibus Aimoinus castrum Blaviam in Aquitania nuncupavit; castrum Blavium Appendix Chronici Fredegarii; castra Blavia Annales Mettenses corrupte pro castrum Blaviam. Vulgo nunc dicitur Blaye. Blaviam autem seu Blaiam promontorium Santonum a Ptolemeo appellari existimat Olivarius, qui Melam adnotationibus illustravit. In notitia Imperii Rom. sub dispositione V. S. Ducis tractus Armoricani et Nervicani reperitur Praefectus militum Garronensium vel Carronensium Blabia: et Blabia haec nunc ab omnibus fere pro Blavia nostra habetur. Plin. quidem l. 4. c. 17. Aquitaniam a Garumna ad Pyrenaei montis excursum Armeoricam ante dictam ait: et Notitia supra laudata, extendi tamen tractum Armoricani et Nervicani limitis per provincias 5. per Aquitanicam 1. et 2. Senomam, 2. Lugdunensem et 3. affirmat. Nihilominus Blaviam heic castrum Aquitaniae locum habere posse non puto: cum constet Armoricanum tractum Ligere et Sequanâ fluviis, seu Lugdunensis 2. et 3. finibus terminari; nec unquam (quidquid dicat Plinius et Notitia) ora Aquitanicae secundae et Novempopulanae, multo minus provincia Aquitanica 1. quae a mari remota et mediterranea est, Armoricae aut Armoricani tractus nomine a quoquam fuerit designata. Certe in tractu Armoricano Venetos, Osismios, Mannarias, vel potius Namnetas, Aletum, Constantiam, Rotomagum, Abrincatas, Grannonam ponit Notitia ipsa Imperii: quae omnia loca sunt pars provinciae Lugdunensis 2. pars tertiae inter Ligerim et Sequanam: a quibus plurimum abest Blavia, castrum Aquitaniae Garumnae adsitum. Itaque pro Blabia libenter in Notitia Imperii emendaverim Blabita, crediderimque Blavittam castrum Armoricae maritimum, quod et Blavetum nomine fluvii sui appellant, ibi designari. Pagus Blaviensis vulgo dicitur le Blaiguez, ut ager Frontiacensis le Fronsaguez, ager Cusacensis le Cusaguez. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.